Consciencia

Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus : nos campis, nos
montibus fruimur ; nostri sunt amnes, nostri lacus ; nos fruges serimus, nos arbores ; nos
aquarum inductionibus terris fecunditatem damus ; nos flumina arcemus, dirigimus,
avertimus ; nostris denique manibus in rerum natura quasi alteram naturam efficere
conamur.

(Cic. N.D. II 60)